라틴어 문장 검색

sed et conuiuabatur assidue ac saepius recta et dapsile, ut macellarios adiuuaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 1:3)
conuiuabatur frequenter ac large, sed paene raptim;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 21장 1:3)
" cum magno blateras clamore fugisque.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장22)
Quia te unicum, Eustathi, inquit, sectatorum philosophiae nostra aetas tulit, oratus sis ut modum dispensationis quam das ei convivanti nobis ipse patefacias.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 8:2)
Quod convivaris sine me tam saepe, Luperce, Inveni, noceam qua ratione tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LI1)
Tu enim beatior es et convivare melius soles.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:3)
'Candidati ne conviventur, ne mittant munera, ne pecunias deponant.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 1:4)
praefectus ergo ratus elinguem virum cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens nil in deorum blateraret dedecus, iubet reduci iam tacentem ac debilem multo loquentis turbine olim territus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1386)
cum magno blateras clamore fugisque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.21)
Licet in vino unguentoque tenebras suas exigant, licet epulis et quidem in multa fericula discoctis totum perversae vigiliae tempus educant, non convivantur, sed iusta sibi faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 3:4)
Qui sic conuiuatur, quomodo irascitur?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 10:5)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION